Psalms 150

CAS. De laude Dei in sanctis ejus, qui glorificati sine fine laudant. Monetur civitas Dei, scilicet unitas omnium sanctorum, ore et animo cantare. In hoc culmen omnis psalmodia perducitur, quae nuptiali dulcedine cantatur. AUG. Virtus est in firmamento, etc., usque ad qui invicem se honorantes, dant laudem Deo. CAS. Quibus propheta in principio formam conversationis ostendit, jam in illa Jerusalem receptis, dicit in eis laudandum esse Deum, qui omnia dedit. quia morte sua diabolum vicit, et credentes ad coelum perduxit. In virtutibus vel potentatibus, quia omnia subjecta pedibus ejus. Quomodo hoc, cum magnitudinis ejus non est finis? sed spiritualibus et sanctis dicitur hoc. Et cum non sit finis magnitudinis, secundum eam laudatur Deus, cum sine fine laudetur. Quomodo autem debeat laudari, per similitudines mysticas usque ad finem psalmi dicit: concrepet regi, canat Deo: cum reliquis sponso. Tuba enim terribilis, vel in bello sumitur, vel, in adventibus regum apparatur; psalterium a summo, cithara ab imo sonat: haec omnia, humanis actibus comparata, figuraliter ibi dicuntur laudes Dei personare. . CAS. ponit pro omni instrumento musico, quod chordarum tensione sonat. est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans; et ut haec omnia de hominibus acciperes, ad hominis os venit: et exponens quid sit laudare subdit. etc. bene sonantia labia nostra sunt quae cordi concinna in laudibus Dei bene sonant, in quibus est similitudo cymbalorum, et harmoniam reddunt, et ideo bene inter musica instrumenta sunt. CAS. Cymbala bene tinnientia sunt ex permistis metallis parvissimae phialae, quae acutum sonum reddunt. Sed quia omnia spiritualiter intelligi vult, apto fine concludit: . angelicus et humanus, Non caro et sanguis, non habitus saeculi: sed quod est in natura rerum sublimius, quod coelestia sapit, aeterna capit. Brevis et perfecta scientia, ut Deum spiritualiter omnia laudent, in his totius musicae perfectio est. Est enim flatus in tuba, pulsus in cithara et in cymbalis, vox in choro. Quibus musicis instrumentis significatur spiritualis harmonia, quae non auribus, sed pura mente advertitur. AUG. Tria sunt genera, etc., usque ad vitae aeternae vox est:
Copyright information for VulgGlossa